- UNCAE Manus
- UNCAE Manusapud Papinium, l. 2. Theb. v. 557.——— abscissis infringens cantibus uncasExsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus:Manus sunt in uncos compositae, quibus comprehendens scopulos se elevabat, ut se in cautes attolleret, uti locum exponit vetus Scholiastes. Alluditur ad morem per abrupta enitendi,Curtio indigitatum, l. 7. c. 11. ubi de Petra Arabiae ab Alexandro ad deditionem coacta: Ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa complexi levare semet, alii adiectis funium laqueis evasêre, quum cuneos inter saxa defigerent, queis gradus subinde insisterent etc. Quô genere scandendi exercitatissimum Eurybatum furem, iussum sollertiae suae specimen edere, circumpositis spongiis et stimulis, vel uncis ferreis, in parietes ascendisse, et tandem coram custodibus ipsismet, artes has admirantibus, tectô superatô, evasisse e carcere, tradit Suidas. Est autem uncus ferrum incurvum acuminatumque, an ab unguis, an a Graeco ὄγκος tumor, quod, ubi incurvatur, videtur intumescere? Cuiusmodi uncos in telo Parthenopaeitres numerat Statius iterum, l. 9. Theb. v. 750.——— cui luminis orbe sinistriAspera tergeminis acies se condidit uncis:adeo ut sine maxima pernicie evelli non posset. Quemadmodum, de Alexandro M. legimus, in Oxydracarum urbe sagittâ, cui si miles hami inerant, vulnerato, apud eundem Curtium, l. 9. c. 5. de uncis quadruplicibus. Vide notata Iusto Lipsio, Poliorcet. l. 4. c. 6. uti de uncinis ianuarum apud Veteres quos κόρακας dixêre Graeci, item de Uncino seu digitulo ferreo, ad subaperiendas fores, apud eosdem usitato, supra, ubi de Foribus, item voce Lusciniolus, alibique passim. Sed et Unci, Veteribus in usu, ad Reos excarnificandos vel pertrahendos ad poenae locum, h. e. ad scalas Gemonias, etiam ad eosdem in sublimi appendendos et demum, ad infames, multisque flagitiis ac sceleribus ad strictos, qui ex hac vita discessissent, in sentinas, sordium receptacula, Tiberim raptandos. Sueton. Tib. c. 54. Uncos et laqueos carnifex ostentabat. Vide quoque Arnob. adv. Gent. l. 2. Hinc Prudentius περὶ ςτεφ. in Vincentio Mart. v. 173.Haec fatur et stridentibusLaceratur uncis denuo.Ubi tamen, uti in Martyrologiis passim, non Veter. uncos, sed ungulas, de quibus infra, intelligendos monet Desid. Heraldus, ad Arnob. Ad Veter, vero morem pertinet, quod de B. Sebastiano legimus, fuisse corpus eius post obitum ipsius, in cloacam Maximam uncô pertractum: quidquid enim in maxime flagitiosos statui a Gentilibus solebat, idem Christiani ab iisdem patiebantur. Describi autem Uncus talis sic optime potest, quod fuerit baculus oblongus, sive hastula obionga, ab altero latere ferra mentum habens incurvum, ac in se retortum, eumin usum inventum, quem diximus. Vide Gallonium, de Martyrum cruciat. Meminit de Uncis, Cicero, Philipp. 1. c. 2. Uncus impactus est fugitivo illi. Amm. Marcellin. l. 7. Intendebantur Eqvulei Uncosque parabat carnifex. Seneca, de Ira, l. 3. c. 3. Cadavera quoque trahens Uncus. Sidonius Apollin. l. 1. Epist. 7. in fin. Uncum et Gemonias et laqueum per horas turbulenti carnificis perhorrescent etc. Hodieque, in Hungaria inprimis, nihil inter Hungaros Turcasque frequentius Unci suppliciô, quô Proditores in primis affici solent: sed palus is est erectus, cum ingenti, in medio, Unco e ferro, cui miseri impacti pendent aliquando satis diu, donecpenitus exanimentur. Unde memorabile, quod de Demetrio Duce Wisnovecio Polono, uno ex Maioribus Michaelis Wisnovecii nuperi Regis, circa A. C. 1500. Walachorum insidiis ad Turcica vincula deducto, et Selimi iussu, qui fortitudinem eius et fidem limis aspexerat oculis, ex Unco istiusmodi ferreo, quo lentius periret, suspenso, scribit Stanissaus Sternbergius, Chronol. Palmitis Corybutei. Cum is vitam in truci hoc supplicio aliquandiu tolerâsset, gratiam sibi fieri petiit, ut militari more datâ pharetrâ suâ cum manipulo sagittarum liceret perire. Quam cum impet râsset, intorsit sagittisque emissis praecipuos Turcas exanimavit, unâ sagittâ ad cervicem repositâ. Quô ad Selimum perlatô, cum is celeriter advolans miraretur tantum vigoris adhuc Demetrio superesse; iste sepositam sagittam pharetrae mox applicans, eam in Tyrannum direxit. Verum, cum viribusiam vacillantibus frustra esset, irâ percitus Selimus, ilico Sagittarios telis ipsum conficere iussit. Vide Auctorem Anonymum, Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 8. ubi de Poloniae Regno, §. 2. et plura, voce Tractio. Sed et in feras, leones inprimis, uncos inicimos. Ezech. c. 19. v. 4. Et duxerunt eum uncis (vel uncinis) interram Aegypti: ubi de Iudaeorum Rege sermo est, quem leoni in fovea capto assimilat Propheta. E fovea enim in caveam uncis leonis tracti, per varias regiones circumferri olim hodieque consuevêre. Balaenas Crocodilosque similiter uncis impactis in potestatem redigi notum. Quo respiciens Deus Iob. c. 40. v. 21. de Leviathane, Ponesne, ait, uncum (ferreum) in naribus eius, aut maxillas eius hamô perforabis. Et Ezech. c. 29. v. 4. ubi sub ceti aut crocodili figura Pharao describitur, Indam, inquit, hamos genis tuis; quomodo hodieque Itali bubalos, annulô naribus infertô, quovis ducunt. Sed et uncinos ferarum naribus aut malis affigebant, quo invitae traherentur. Ad quem morem iterum Deus alludit, Rabsaci dicens 2. Reg. c. 19. v. 28. Ponam uncinum meum in naribus tuis. Et principi Gog. Ezech. c.39. v. 2. Indam uncinos maxillis tuis. Atque huiusmodi unci magis intelligi videntur, apud eundem Prophetam d. l. ubi deleonibus. Plura hanc in rem apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 4. ubi vocem Hebr. Gap desc: Hebrew explicat. De uncorum in vulpibus lupisque capiendis usu, vide aliquid infra voce Vulpes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.